| ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'etsi mihi nul- | 3.67.1.1 |
| lius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo | |
| in contionem in conspectum uestrum processi. hoc uos | |
| scire, hoc posteris memoriae traditum iri Aequos et Uolscos, | |
| uix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad | 5 |
| moenia urbis Romae impune armatos uenisse. hanc ego | 2.1 |
| ignominiam, quamquam iam diu ita uiuitur [is status rerum | |
| est] ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum immi- | |
| nere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris | |
| non esset, uitassem. ergo si uiri arma illa habuissent quae | 3.1 |
| in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? satis | |
| honorum, satis superque uitae erat; mori consulem tertium | |
| oportuit. quem tandem ignauissimi hostium contempsere? | 4.1 |
| nos consules an uos Quirites? si culpa in nobis est, auferte | |
| imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expe- | |
| tite: si in uobis, nemo deorum nec hominum sit, qui uestra pu- | 5.1 |
| niat peccata, Quirites: uosmet tantum eorum paeniteat. non | |
| illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi | |
| sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro mul- | |
| tati, sub iugum missi, et se et uos nouere: discordia ordinum | 6.1 |
| et uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec | |
| nobis imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos | |
| patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis | |
| animos. pro deum fidem, quid uobis uoltis? tribunos | 7.1 |
| plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decem- | |
| uiros desiderastis; creari passi sumus. decemuirorum uos | |
| pertaesum est; coegimus abire magistratu. manente in eos- | 8.1 |
| dem priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos | |
| uiros honoratissimosque passi sumus. tribunos plebis | 9.1 |
| creare iterum uoluistis; creastis. consules facere uestrarum | |
| partium; etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque | |
| magistratum plebi donum fieri uidimus. auxilium tribuni- | |
| cium, prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta pa- | 5 |
| tribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa | |
| tulimus et ferimus. qui finis erit discordiarum? ecquando | 10.1 |
| unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam | |
| licebit? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uic- | |
| tores. satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos | 11.1 |
| Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons; | |
| Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in | |
| aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri, | |
| in nos armati estis. | 5 |