| agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum in- | 3.68.1.1 |
| festum feceritis et carcerem impleueritis principibus, iisdem | 2.1 |
| istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, | |
| aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros | |
| ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim | |
| tecta. at enim communis res per haec loco est peiore; ager | 3.1 |
| uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid | |
| tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicui- | |
| que ex agris sua damna nuntiabuntur. quid est tandem | 4.1 |
| domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac | |
| restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent, | |
| et criminum in principes et legum aliarum super alias ut con- | |
| tionum; sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam | 5 |
| re [fortuna] domum auctior rediit. ecquis rettulit aliquid | 5.1 |
| ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates | |
| publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute in- | |
| nocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis? at hercules, cum | 6.1 |
| stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, | |
| non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes, | |
| non in contione patres Romani horrebant, praeda parta | |
| agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul pub- | 5 |
| licae simul priuatae triumphantes domum ad penates redi- | |
| batis: nunc oneratum uestris fortunis hostem abire sinitis. | |
| haerete adfixi contionibus et in foro uiuite: sequitur uos | 7.1 |
| necessitas militandi quam fugitis. graue erat in Aequos et | |
| Uolscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pelli- | |
| tur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et | |
| in domos uestras uos persequetur. biennio ante senatus | 8.1 |
| dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sede- | |
| mus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, prae- | |
| senti pace laeti nec cernentes ex otio illo breui multiplex | 9.1 |
| bellum rediturum. his ego gratiora dictu alia esse scio; sed | |
| me uera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, | |
| necessitas cogit. uellem equidem uobis placere, Quirites; | |
| sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga me animo | 5 |
| futuri estis. natura hoc ita comparatum est, ut qui apud | 10.1 |
| multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens | |
| nihil praeter publicum commodum uidet; nisi forte adsenta- | |
| tores publicos, plebicolas istos, qui uos nec in armis nec in | |
| otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et stimulare puta- | 5 |
| tis. concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia | 11.1 |
| in concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae | |
| rei se quam nullius, turbarum ac seditionum duces esse | |
| uolunt. quarum rerum si uos taedium tandem capere po- | 12.1 |
| test et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his | |
| nouis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos | 13.1 |
| populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris | |
| exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc | |
| belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.' |