| raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam | 3.69.1.1 |
| tunc seuerissimi consulis fuit. iuuentus quoque, quae inter | 2.1 |
| tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus | |
| patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et | |
| agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis | |
| quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira im- | 5 |
| pleuere. in senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium | 3.1 |
| omnes uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri, | |
| et primores patrum dignam dicere contionem imperio con- | |
| sulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni, | |
| plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. alios | 4.1 |
| consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos | |
| aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multi- | |
| tudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maies- | |
| tatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis | 5 |
| habuisse. orare eum collegamque ut capesserent rem pub- | 5.1 |
| licam; orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum | |
| ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedien- | |
| tem in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribu- | |
| nos communem patriam auxiliumque eorum implorare uas- | 5 |
| tatis agris, urbe prope oppugnata. consensu omnium di- | 6.1 |
| lectus decernitur habeturque. cum in contione pronuntias- | |
| sent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores | |
| postero die prima luce in campo Martio adessent; cogno- | 7.1 |
| scendis causis eorum qui nomina non dedissent bello per- | |
| fecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non | |
| probassent causam,—omnis iuuentus adfuit postero die. | |
| cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores | 8.1 |
| singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo mature | |
| perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex | |
| aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota | |
| ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus uete- | 5 |
| rum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum | |
| lapidem. insequens dies hostem in conspectum dedit, cas- | 9.1 |
| traque ad Corbionem castris sunt coniuncta. tertio die, | 10.1 |
| cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia | |
| culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est | |
| facta. |