| consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum ad- | 3.72.1.1 |
| sensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque tes- | |
| tantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt. | |
| cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore | 2.1 |
| exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo, | |
| cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici | |
| esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quan- | |
| tum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. nam famae | 3.1 |
| quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari pos- | |
| sent: hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios au- | |
| dire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos? | |
| Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos | 4.1 |
| populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum | |
| Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae perso- | |
| nam laturum. quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse | 5.1 |
| ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum | |
| id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. | |
| haec consules, haec patres uociferantur; sed plus cupiditas | 6.1 |
| et auctor cupiditatis [Scaptius] ualet. uocatae tribus iudica- | |
| uerunt agrum publicum populi Romani esse. nec abnuitur | 7.1 |
| ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane | |
| quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non | |
| Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque | |
| acerbius uisum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus | 5 |
| et ab externis mansit. |