| consules creant M. Fabium Uibulanum, | 4.11.1.1 |
| Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius con- | |
| sules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum suc- | 2.1 |
| cedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum | |
| apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in | |
| re praecipiti tanta foret cura subuentum, eo impensius ut | 3.1 |
| delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, sena- | |
| tus consultum fecerunt ut, quoniam ciuitas Ardeatium in- | |
| testino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii | |
| causa aduersus Uolscos scriberentur. hoc palam relatum | 4.1 |
| in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi | |
| consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore | |
| parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec | |
| ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami | 5 |
| erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis | |
| diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur. sic ager ad | 5.1 |
| Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam dedu- | |
| cendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus | |
| M. Aebutius Helua. qui praeter minime populare ministe- | 6.1 |
| rium <cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus | |
| suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus | |
| quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam | |
| dederant, uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, | 7.1 |
| [coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem in- | |
| tegritatis iustitiaeque habebant uitauere. |