| tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus | 4.13.1.1 |
| praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est | |
| adgressus. frumento namque ex Etruria priuata pecunia | 2.1 |
| per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, | |
| ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento | |
| fuerat, largitiones frumenti facere instituit; plebemque hoc | 3.1 |
| munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatus- | |
| que supra modum hominis priuati, secum trahere, haud | |
| dubium consulatum fauore ac spe despondentem. ipse, ut | 4.1 |
| est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, | |
| ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus | |
| quoque eripiendus inuitis patribus esset, de regno agitare: | |
| id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine | 5 |
| quod ingens exsudandum esset praemium fore. iam comitia | 5.1 |
| consularia instabant; quae res eum necdum compositis | |
| maturisue satis consiliis oppressit. consul sextum creatus | 6.1 |
| T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus uir nouanti | |
| res; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat | |
| cognomen; et L. Minucius praefectus annonae seu refectus | 7.1 |
| seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim | |
| constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter | |
| magistratus praefecti nomen. hic Minucius eandem publice | 8.1 |
| curationem agens quam Maelius priuatim agendam susce- | |
| perat, cum in utraque domo genus idem hominum uersare- | |
| tur, rem compertam ad senatum defert: tela in domum | 9.1 |
| Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac non dubia | |
| regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: | |
| cetera iam conuenisse: et tribunos mercede emptos ad pro- | |
| dendam libertatem et partita ducibus multitudinis minis- | 5 |
| teria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius | |
| incerti uanique auctor esset, ea deferre. quae postquam | 10.1 |
| sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni | |
| consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis | |
| in priuata domo passi essent fieri, et nouos consules quod | |
| exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad sena- | 5 |
| tum deferretur, quae consulem non auctorem solum desidera- | |
| ret sed etiam uindicem, tum Quinctius consules immerito | 11.1 |
| increpari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad dis- | |
| soluendum imperium latis, nequaquam tantum uirium in | |
| magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicandam quantum | |
| animi haberent. opus esse non forti solum uiro sed etiam | 5 |
| libero exsolutoque legum uinclis. itaque se dictatorem | 12.1 |
| L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati | |
| esse. adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et | |
| quid sibi uellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimi- | |
| cationi obicerent. dein cum undique plus in illo senili | 13.1 |
| animo non consilii modo sed etiam uirtutis esse quam in | |
| omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, | |
| et consul nihil remitteret, precatus tandem deos immortales | 14.1 |
| Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno | |
| dedecoriue rei publicae esset, dictator a consule dicitur. | |
| ipse deinde C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dicit. |