| postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset | 4.14.1.1 |
| conuersaque in eum plebs nouitate rei ac miraculo esset, | |
| et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam uim tanti | |
| imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus, | 2.1 |
| quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinc- | |
| tium post octogesimum annum rectorem rei publicae quae- | |
| sisset rogitarent, missus ab dictatore Seruilius magister | 3.1 |
| equitum ad Maelium 'uocat te' inquit, 'dictator'. cum | |
| pauidus ille quid uellet quaereret, Seruiliusque causam | |
| dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad | |
| senatum diluendum, tunc Maelius recipere se in cateruam | 4.1 |
| suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo | |
| cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a | |
| circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, | |
| et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne | 5.1 |
| fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent | |
| neue ante oculos suos trucidari sinerent. haec eum uoci- | 6.1 |
| ferantem adsecutus Ahala Seruilius obtruncat; respersusque | |
| cruore [obtruncati], stipatus caterua patriciorum iuuenum, | |
| dictatori renuntiat uocatum ad eum Maelium, repulso ap- | |
| paritore concitantem multitudinem, poenam meritam habere. | 5 |
| tum dictator 'macte uirtute' inquit, 'C. Seruili, esto | 7.1 |
| liberata re publica'. |