| M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus | 4.21.1.1 |
| exercitus in agrum Ueientem ac Faliscum ducti. praedae | |
| abactae hominum pecorumque; hostis in agris nusquam | 2.1 |
| inuentus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non | |
| oppugnatae quia pestilentia populum inuasit. et seditiones | 3.1 |
| domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno | |
| plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et | |
| Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis | |
| Seruili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circum- | 4.1 |
| uentum Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati | |
| obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere. | |
| ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque | 5.1 |
| ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in | |
| agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duum- | |
| uiris praeeuntibus est facta. | |
| pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Uerginio | 6.1 |
| consulibus tantum metus <et> uastitatis in urbe agrisque | |
| fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro | |
| Romano exiret belliue inferendi memoria patribus aut plebi | 7.1 |
| esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut | |
| muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Ro- | |
| manum. deinde Ueientium exercitu accito—nam Falisci | 8.1 |
| perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum | |
| neque sociorum precibus potuere—duo populi transiere | |
| Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere. | |
| trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. | 9.1 |
| Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Uerginio | |
| senatus in aede Quirini consulitur. dictatorem dici Q. Ser- | 10.1 |
| uilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen | |
| tradunt. Uerginius dum collegam consuleret moratus, per- | |
| mittente eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum equitum | |
| Postumum Aebutium Heluam dicit. | 5 |