| omnibus locis re bene gesta, dictator senatus consulto ius- | 4.20.1.1 |
| suque populi triumphans in urbem rediit. longe maximum | 2.1 |
| triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis inter- | |
| fecti gerens; in eum milites carmina incondita aequantes | |
| eum Romulo canere. spolia in aede Iouis Feretri prope | 3.1 |
| Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempes- | |
| tate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; auerterat- | |
| que in se a curru dictatoris ciuium ora et celebritatis eius | |
| diei fructum prope solus tulerat. dictator coronam auream, | 4.1 |
| libram pondo, ex publica pecunia populi iussu in Capitolio | |
| Ioui donum posuit. | |
| omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum | 5.1 |
| tribunum militum secunda spolia opima Iouis Feretri templo | |
| intulisse exposui; ceterum, praeterquam quod ea rite opima | 6.1 |
| spolia habentur, quae dux duci detraxit nec ducem nouimus | |
| nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscrip- | |
| tus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse. hoc ego | 7.1 |
| cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem | |
| aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iouis quam ue- | |
| tustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum | |
| legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spolio- | 5 |
| rum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere | |
| testem. qui si ea in re sit error quod tam ueteres annales | 8.1 |
| quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos | |
| Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, septimo | |
| post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium | |
| Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus | 5 |
| est. nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum | 9.1 |
| annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme | |
| pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consu- | |
| lem fuit, adeo ut quidam annales uelut funesti nihil praeter | |
| nomina consulum suggerant. tertius ab consulatu Cossi | 10.1 |
| annus tribunum eum militum consulari potestate habet, | |
| eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram | |
| insignem edidit pugnam equestrem. ea libera coniectura est. | 11.1 |
| sed, ut ego arbitror, uana uersare in omnes opiniones licet, | |
| cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, | |
| Iouem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens, | |
| haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum | 5 |
| consulem scripserit. |