| erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius | 4.19.1.1 |
| Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par | |
| memorque generis, quod amplissimum acceptum maius | |
| auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum Tolumni, | 2.1 |
| quacumque se intendisset, trepidantes Romanas uideret | |
| turmas insignemque eum regio habitu uolitantem tota acie | |
| cognosset, 'hicine est' inquit, 'ruptor foederis humani | 3.1 |
| uiolatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam uicti- | |
| mam, si modo sancti quicquam in terris esse di uolunt, | |
| legatorum manibus dabo'. calcaribus subditis infesta | 4.1 |
| cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo | |
| deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes ex- | |
| cepit. adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repeti- | 5.1 |
| tumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui | |
| detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens | |
| terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa | |
| acies, quae una fecerat anceps certamen. dictator legioni- | 6.1 |
| bus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium | |
| plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim | |
| cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem | |
| detulit praedam ad urbem. inter proelium et ad castra | 7.1 |
| Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolum- | |
| nio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Uibu- | 8.1 |
| lanus corona primum uallum defendit; intentos deinde hostes | |
| in uallum, egressus dextra principali cum triariis, repente | |
| inuadit. quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores | |
| erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit. | 5 |