| inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab | 4.18.1.1 |
| domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere | |
| pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello | |
| esse. Tolumnius, quamquam suorum magis placebant con- | 2.1 |
| silia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero | |
| die se pugnaturum edicit. dictatori ac Romanis, quod de- | 3.1 |
| tractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die | |
| iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus | |
| ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in | |
| medium campi procedunt. Ueiens multitudine abundans, | 4.1 |
| qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post | |
| montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit | |
| instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci | |
| tenerent, medii Fidenates essent. dictator dextro cornu | 5.1 |
| aduersus Faliscos, sinistro contra Ueientem Capitolinus | |
| Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu | |
| magister equitum processit. parumper silentium et quies | 6.1 |
| fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore | |
| arcem Romanam respectante, ut ex <ea ab> auguribus, simul | |
| aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum. quod | 7.1 |
| simul [ubi] conspexit, primos equites clamore sublato in | |
| hostem emisit; secuta peditum acies ingenti ui conflixit. | |
| nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Roma- | 8.1 |
| norum; eques maxime resistebat, equitumque longe for- | |
| tissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans | |
| Romanis trahebat certamen. |