| in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem | 4.17.1.1 |
| Tolumnium [Ueientium regem] ac Ueientes defecere. maius | 2.1 |
| additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum, | |
| Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam noui | |
| consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. leuant | 3.1 |
| quidam regis facinus; in tesserarum prospero iactu uocem | |
| eius ambiguam, ut occidi iussisse uideretur, a Fidenatibus | |
| exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem incredibilem, | 4.1 |
| interuentu Fidenatium, nouorum sociorum, consulentium de | |
| caede ruptura ius gentium, non auersum ab intentione lusus | |
| animum nec deinde in errorem uersum facinus. propius | 5.1 |
| est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem | |
| ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse. | |
| legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris | 6.1 |
| positae sunt. | |
| cum Ueientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis | |
| populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox | |
| dimicatio instabat. itaque ad curam summae rerum quieta | 7.1 |
| plebe tribunisque eius, nihil controuersiae fuit quin consules | |
| crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius | |
| Fidenas. a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic | 8.1 |
| enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo | |
| proelio conflixit, nec incruentam uictoriam rettulit. maior | |
| itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus | |
| fuit; et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. | 5 |
| Aemilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris | 9.1 |
| anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, | |
| L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuuenem, dixit. | |
| ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli | 10.1 |
| periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. | |
| legatos <T.> Quinctium Capitolinum et M. Fabium Uibu- | |
| lanum sequi se dictator iussit. cum potestas maior tum uir | 11.1 |
| quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem | |
| submouere; collesque inter Fidenas atque Anienem cepe- | |
| runt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt | |
| quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt. tum demum | 12.1 |
| castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et | |
| dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit | |
| in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat uallo | |
| interposito. postero die in aciem eduxit. | 5 |