| domum deinde, ut monumento area esset oppressae | 4.16.1.1 |
| nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium ap- | |
| pellatum est. L. Minucius †boue aurato† extra portam | 2.1 |
| Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia fru- | |
| mentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi | |
| diuisit. hunc Minucium apud quosdam auctores transisse | 3.1 |
| a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis coopta- | |
| tum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio; | |
| ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri | 4.1 |
| passos, idque potissimum exemplum a patricio homine intro- | |
| ductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse | |
| aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis | |
| titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam | 5 |
| cooptare liceret. | |
| Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio | 5.1 |
| tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et | |
| criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem | |
| querique indignam necem Maeli non destiterant. peruice- | 6.1 |
| runt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum | |
| comitia haberentur, haud dubii quin sex locis—tot enim iam | |
| creari licebat—et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore | |
| Maelianae caedis, crearentur. plebs quamquam agitata | 7.1 |
| multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres | |
| tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium | |
| Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus | |
| quaerebatur. praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemi- | 8.1 |
| lius, uir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant. |