| eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, | 4.23.1.1 |
| Uerginium iterum, apud Macrum Licinium inuenio: Ualerius | |
| Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules | |
| in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione | 2.1 |
| et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; | |
| neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptori- | |
| bus antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi | 3.1 |
| linteos placet: Tubero incertus ueri est. sit inter cetera | |
| uetustate cooperta hoc quoque in incerto positum. | |
| trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non | 4.1 |
| Ueientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam | |
| Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebel- | |
| lantibus non adfuerant. igitur cum duae ciuitates legatis | 5.1 |
| circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae | |
| fanum indiceretur omni Etruriae concilium, uelut magno | |
| inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem | |
| iterum dici iussit. ab eo A. Postumius Tubertus magister | 6.1 |
| equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo | |
| conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria | |
| periculi quam ab duobus populis fuerat. |