| ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. | 4.24.1.1 |
| itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Ueien- | 2.1 |
| tibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis | |
| uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios, cum | |
| quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, | 3.1 |
| ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae | |
| adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum | |
| esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu | |
| nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris | 5 |
| quam diuturnitate offensus. contione itaque aduocata, rem | 4.1 |
| publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos | |
| immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, | |
| libertati populi Romani consulturum. maximam autem | |
| eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent | 5 |
| et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non | |
| posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem cen- | 5.1 |
| suram; graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae | |
| obnoxios uiuere. se legem laturum ne plus quam annua ac | |
| semestris censura esset. consensu ingenti populi legem | 6.1 |
| postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit, 'sciatis, Quirites, | |
| quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me | |
| abdico'. deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum | 7.1 |
| gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus. | |
| censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi | |
| Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu | |
| aerarium fecerunt. quam rem ipsum ingenti animo tulisse | 8.1 |
| ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignomi- | |
| niam; primores patrum, quamquam deminutum censurae | |
| ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe | |
| cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore | 5 |
| cerneret quam censuram gesturum: populi certe tanta in- | 9.1 |
| dignatio coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate | |
| praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit. |