| tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini | 4.26.1.1 |
| atque Hernici nuntiarant. T. Quinctius L. f. Cincinnatus | 2.1 |
| —eidem et Poeno cognomen additur—et Cn. Iulius Mento | |
| consules facti; nec ultra terror belli est dilatus. lege sa- | 3.1 |
| crata, quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, di- | |
| lectu habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum | |
| conuenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra | 4.1 |
| communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi | |
| exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii | |
| terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, | 5.1 |
| quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias | |
| unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis | |
| morbo absumptum erat. ante omnia prauitas consulum | 6.1 |
| discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus | |
| terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in | |
| Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi | |
| fuisse. illud satis constat ad alia discordes in uno aduer- | 7.1 |
| sus patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, | |
| donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctori- | |
| tate senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus, summis | |
| honoribus egregie usus, 'uos' inquit, 'tribuni plebis, | 8.1 |
| quoniam ad extrema uentum est, senatus appellat ut in | |
| tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules | |
| pro potestate uestra cogatis.' qua uoce audita occasionem | 9.1 |
| oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque | |
| collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes | |
| esse; si aduersus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, | |
| in uincla se duci eos iussuros. consules ab tribunis quam | 10.1 |
| ab senatu uinci maluerunt, proditum a patribus summi | |
| imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati con- | |
| sulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate | |
| ab tribuno consules et—quo quid ulterius priuato timendum | 5 |
| foret?—in uincla etiam duci possent. sors ut dictatorem | 11.1 |
| diceret—nam ne id quidem inter collegas conuenerat— | |
| T. Quinctio euenit. is A. Postumium Tubertum, socerum | |
| suum, seuerissimi imperii uirum, dictatorem dixit; ab eo | |
| L. Iulius magister equitum est dictus. dilectus simul edi- | 12.1 |
| citur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum | |
| apparari. cognitio uacantium militiae munere post bellum | |
| differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et | |
| Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboe- | 5 |
| ditum dictatori est. |