| haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio | 4.27.1.1 |
| consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad | |
| subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris | |
| moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice maximo, | |
| ludos magnos tumultus causa uouit, profectusque ab urbe, | 2.1 |
| diuiso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes peruenit. | |
| sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia | 3.1 |
| uiderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator | |
| Tusculo, consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt. | |
| ita quattuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio | 4.1 |
| non paruis modo excursionibus ad proelia, sed uel ad expli- | |
| candas utrimque acies satis patentem habebant. nec ex quo | 5.1 |
| castris castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, | |
| facile patiente dictatore conferendo uires spem uniuersae | |
| uictoriae temptato paulatim euentu certaminum suos praeci- | |
| pere. itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu | 6.1 |
| adorti castra consulis rem in casum ancipitis euentus com- | |
| mittunt. clamor subito ortus non consulis modo uigiles, | |
| exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno | |
| exciuit. ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo | 7.1 |
| defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmat, | |
| pars corona uallum cingunt. in alteris apud dictatorem | 8.1 |
| castris quo minus tumultus est, eo plus animaduertitur quid | |
| opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui | |
| Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum | |
| paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, | 5 |
| unde ex necopinato auersum hostem inuadat. Q. Sulpicium | 9.1 |
| legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, | |
| nec ante lucem mouere iubet manum inter nocturnos | |
| tumultus moderatu difficilem. omnia quae uel alius | |
| imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageret- | 5 |
| que, praecipit ordine atque agit: illud eximium consilii | 10.1 |
| animique specimen et neutiquam uolgatae laudis, quod ultro | |
| ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profec- | |
| tos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis | |
| misit. qui postquam intentos homines in euentum periculi | 11.1 |
| alieni, pro se incautos neglectis uigiliis stationibusque est | |
| adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes | |
| satis scirent. inde fumo, ut conuenerat, datum signum ubi | 12.1 |
| conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra | |
| nuntiarique passim iubet. |