| et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius | 4.28.1.1 |
| cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e | |
| castris in trepidos iam hostes fecerat; dictator autem parte | 2.1 |
| altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se | |
| ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique | |
| obiecerat uictorem peditem equitemque. circumuenti igitur | 3.1 |
| iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, | |
| ni Uettius Messius ex Uolscis, nobilior uir factis quam | |
| genere, iam orbem uoluentes suos increpans clara uoce | |
| 'hic praebituri' inquit, 'uos telis hostium estis indefensi, | 4.1 |
| inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum | |
| intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic | |
| stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rap- | |
| turumque hinc putatis? ferro uia facienda est. hac qua | 5.1 |
| me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes | |
| coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum | |
| sed armati armatis obstant. uirtute pares, necessitate, quae | |
| ultimum ac maximum telum est, superiores estis'. haec locu- | 6.1 |
| tum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant | |
| impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et | |
| mouerunt uictorem, donec dictator pedem iam referentibus | |
| suis aduenit eoque omne proelium uersum est. uni uiro | 7.1 |
| Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque uolnera, | |
| multa passim caedes est; iam ne duces quidem Romani | |
| incruenti pugnant. unus Postumius ictus saxo, perfracto | 8.1 |
| capite acie excessit; non dictatorem umerus uolneratus, non | |
| Fabium prope adfixum equo femur, non brachium abscisum | |
| consulem ex tam ancipiti proelio submouit. |