| Messium impetus per stratos caede hostes cum globo | 4.29.1.1 |
| fortissimorum iuuenum extulit ad castra Uolscorum, quae | |
| nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. con- | 2.1 |
| sul effusos usque ad uallum persecutus ipsa castra uallumque | |
| adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admouet. | |
| non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem | 3.1 |
| signum quoque intra uallum iniecisse ferunt, quo milites | |
| acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem | |
| factam. et dictator proruto uallo iam in castra proelium | |
| intulerat. tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, | 4.1 |
| castrisque et his captis, hostes praeter senatores omnes | |
| uenum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis | |
| atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator uendidit; | |
| praepositoque consule castris, ipse triumphans inuectus | 5 |
| urbem dictatura se abdicauit. egregiae dictaturae tristem | 5.1 |
| memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione | |
| bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, uictorem | |
| securi percussum tradunt. nec libet credere, et licet in | 6.1 |
| uariis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana, | |
| non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam | |
| saeui exempli foret, occupaturus insignem titulum crudeli- | |
| tatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; | 5 |
| Postumius nulla tristi nota est insignitus. | |
| Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte | 7.1 |
| dedicauit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitus | |
| in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus. | |
| insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem | 8.1 |
| Romanam pertinere uisum, quod Carthaginienses, tanti | |
| hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis | |
| alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere. |