| agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum | 4.30.1.1 |
| consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. con- | |
| sules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati | |
| foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio osten- | |
| taretur, indutias annorum octo impetrauerunt: Uolscorum | 2.1 |
| res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine | |
| inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones uersa: | |
| undique otium fuit Romanis. legem de multarum aestima- | 3.1 |
| tione pergratam populo cum ab tribunis parari consules | |
| unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccu- | |
| pauerunt ferre. | |
| consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius | 4.1 |
| Tricipitinus. [nihil dignum dictu actum his consulibus. | |
| secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius | |
| Poenus iterum.] Ueientes in agrum Romanum excursiones | 5.1 |
| fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute | |
| participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. | |
| Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. quidam | 6.1 |
| Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent | |
| parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis | |
| bello interemptorum adsignatus. siccitate eo anno plurimum | 7.1 |
| laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra | |
| quoque ingenito umore egens uix ad perennes suffecit amnes. | |
| defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem | 8.1 |
| siti pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, uolga- | |
| tique in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant | |
| seruitiaque; urbs deinde impletur. nec corpora modo | 9.1 |
| adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque | |
| externa inuasit, nouos ritus sacrificandi uaticinando inferenti- | |
| bus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi, | |
| donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit, | 10.1 |
| cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque | |
| insolita piacula pacis deum exposcendae. datum inde | 11.1 |
| negotium aedilibus, ut animaduerterent ne qui nisi Romani | |
| di neu quo alio more quam patrio colerentur. | |
| irae aduersus Ueientes in insequentem annum, C. Serui- | 12.1 |
| lium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae | |
| sunt. <nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti | |
| eos A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum con- | |
| sules.> tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue | 13.1 |
| exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos | |
| ad res repetendas censuere. cum Ueientibus nuper acie | 14.1 |
| dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque | |
| inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem | |
| rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more | |
| patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita. contro- | 15.1 |
| uersia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an | |
| satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denun- | |
| tiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello | |
| ad populum ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque | 16.1 |
| plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum | |
| annum crearentur. |