| tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, | 4.31.1.1 |
| T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius | |
| A. Cornelius Cossus. ex his Cossus praefuit urbi, tres | 2.1 |
| dilectu habito profecti sunt Ueios, documentoque fuere | |
| quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad | |
| sua quisque consilia, cum aliud alii uideretur, aperuerunt | |
| ad occasionem locum hosti; incertam namque aciem, sig- | 3.1 |
| num aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, inuasere op- | |
| portune Ueientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes | |
| accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. | 4.1 |
| maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere | |
| dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque | |
| religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, | |
| augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius | 5.1 |
| dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister | |
| equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute | |
| uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus | |
| regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. | 5 |
| Ueientes re secunda elati, missis circum Etruriae populos | 6.1 |
| legatis, iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, | |
| cum tamen nullam publici consilii societatem mouissent, | |
| uoluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt. uni Fide- | 7.1 |
| natium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere | |
| bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum nouo- | |
| rum colonorum caede imbutis armis, Ueientibus sese coniun- | |
| gunt. consultare inde principes duorum populorum, Ueios | 8.1 |
| an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae uisae opportu- | |
| niores; itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt | |
| bellum. Romae terror ingens erat. accito exercitu a Ueiis, | 9.1 |
| eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante | |
| portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in | |
| foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi | |
| similiora, | 5 |