| cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos | 4.32.1.1 |
| dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod | 2.1 |
| animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent | |
| ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec | |
| ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta | |
| sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenas- | 5 |
| que prope saepius captas quam oppugnatas. eosdem et | 3.1 |
| Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem | |
| animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quo- | |
| que eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea | |
| Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum | 5 |
| exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium | 4.1 |
| eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte | |
| Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum | |
| occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit. proinde | 5.1 |
| memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam | |
| esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium | |
| interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, | |
| indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma | 5 |
| caperent. simul castra castris coniunxissent, satis confidere | 6.1 |
| nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus | |
| Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum | 7.1 |
| quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem | |
| tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum | |
| labem secundae dictaturae suae imposuerint. uotis dein- | 8.1 |
| de nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra | |
| Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne | |
| saeptus. T. Quinctium Poenum legatum occupare montes | 9.1 |
| iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hosti- | |
| bus foret. ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pris- | 10.1 |
| tini diei meliore occasione quam pugna in aciem proces- | |
| sissent, cunctatus parumper dum speculatores referrent | |
| Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, | |
| signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in | 5 |
| hostem inducit; magistro equitum praecipit ne iniussu | 11.1 |
| pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum | |
| daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni | |
| Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. legiones impetu | |
| ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fide- | 12.1 |
| natem, praedonem Ueientem, ruptores indutiarum, cruentos | |
| legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum | |
| suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis | |
| simul dictisque odium explet. | 5 |