| insequens annus tribunos militares consulari potestate | 4.35.1.1 |
| habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincin- | |
| natum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum. | |
| Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii, | 2.1 |
| cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis | |
| otium fuit. | |
| annum insequentem neque bello foris neque domi sedi- | 3.1 |
| tione insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum | |
| apparatu et finitimorum concursu fecere. tribuni consulari | 4.1 |
| potestate erant <Ap.> Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus, | |
| L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate | |
| etiam hospitum, ad quam publice consenserant, aduenis | |
| gratius fuit. | 5 |
| post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, | 5.1 |
| obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos | |
| odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non | 6.1 |
| modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare | |
| non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae | |
| communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suo- | |
| rum meminisset. desineret ergo mirari cur nemo de com- | 7.1 |
| modis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde | |
| emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros | |
| homines si magna conatis magna praemia proponantur; ut | 8.1 |
| quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina peri- | |
| culo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat, patres, | |
| aduersus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos, | |
| apud plebem, pro qua dimicauerit, nihilo se honoratiorem | 5 |
| fore, neque sperandum neque postulandum esse. magnos | 9.1 |
| animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium con- | |
| tempturum ubi contemni desissent. experiundam rem | |
| denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo | |
| magno honori an portento simile miraculoque sit fortem | 5 |
| ac strenuum uirum aliquem exsistere ortum ex plebe. sum- | 10.1 |
| ma ui expugnatum esse ut tribuni militum consulari potes- | |
| tate et ex plebe crearentur. petisse uiros domi militiaeque | |
| spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus | |
| fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os. nec | 11.1 |
| se uidere cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod | |
| nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in | |
| iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praeter- | |
| eantur. | 5 |