| hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros | 4.34.1.1 |
| euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. quod | 2.1 |
| ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium | |
| castra penetrauerat—, cupientem militem discurrere ad prae- | |
| dam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit, | |
| receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium | 5 |
| turbam uidebat pergit; nec minor caedes in urbe quam in | 3.1 |
| proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter uitam petentes | |
| dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur. postero die | 4.1 |
| singulis captiuis ab equite ac centurione sorte ductis et, | |
| quorum eximia uirtus fuerat, binis, aliis sub corona uenun- | |
| datis, exercitum uictorem opulentumque praeda triumphans | |
| dictator Romam reduxit; iussoque magistro equitum abdi- | 5.1 |
| care se magistratu, ipse deinde abdicat, die sexto decimo | |
| reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus | |
| acceperat. classi quoque ad Fidenas pugnatum cum | 6.1 |
| Ueientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem | |
| atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne et tum | |
| aliquanto, ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus | 7.1 |
| forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in | |
| maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum | |
| appetiuere. |