| creati consules sunt | 4.37.1.1 |
| C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus. | |
| peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, | |
| Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab | |
| Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel, | 5 |
| quod propius uero est, a campestri agro appellatam. cepere | 2.1 |
| autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis | |
| agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulis- | |
| que incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti. | |
| his rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decem- | 3.1 |
| bribus magistratum occepere. iam non solum qui ad id | |
| missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum, sed legati | 4.1 |
| quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam | |
| Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo inten- | |
| tiores fuisse; uolgo fremere aut in perpetuum arma bellum- | 5.1 |
| que obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum | |
| quibus de imperio certetur, nec uirtute nec patientia nec disci- | |
| plina rei militaris cedendum esse. haud uana attulere; sed | 6.1 |
| nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouin- | |
| cia sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, | |
| quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere | |
| ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in | 7.1 |
| Uolsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut | |
| saepe alias, uirtutem est secuta. primo proelio, quod ab | 8.1 |
| Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non sub- | |
| sidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est. | |
| clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset, | 9.1 |
| excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dis- | |
| sonus, impar, segnius saepe iteratus [incerto clamore] pro- | |
| didit pauorem animorum. eo ferocior inlatus hostis urgere | 10.1 |
| scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectan- | |
| tibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae; | |
| signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter | 11.1 |
| suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum | |
| uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus | |
| inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere | |
| quam fugae. | 5 |