| iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule | 4.38.1.1 |
| obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas | |
| ualebat, dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tem- | 2.1 |
| panius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo | |
| subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites, | |
| qui saluam rem publicam uellent esse, ex equis desilirent, | 3.1 |
| omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium | |
| motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum | |
| hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo | |
| cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque | 5 |
| equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites | |
| pares'. cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit | 4.1 |
| alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam | |
| faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum pluri- | |
| mum laborem uident. restituitur omnibus locis pugna, in | 5.1 |
| quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci | |
| simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint. |