| et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus | 4.39.1.1 |
| imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur | |
| donec impetu inlati ab suis excludantur. quod ubi est | 2.1 |
| factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua trans- | |
| ierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua uiam | 3.1 |
| fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegu- | |
| men modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent, ne tot | |
| fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis, tendunt in | |
| quemcumque casum. diuersi Uolsci hinc consulem ac | 4.1 |
| legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque | |
| equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad | |
| suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, | |
| nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. consul | 5.1 |
| quoque nusquam remisso certamine dum quicquam super- | |
| fuit lucis hostem tenuit. nox incertos diremit; tantusque | 6.1 |
| ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis | |
| sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis | |
| exercitus se in montes proximos reciperent. tumulus | 7.1 |
| tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum | |
| circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, uictos | |
| rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, | |
| fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. | 8.1 |
| digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab | |
| sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Uolscorum | |
| deserta esse, laetus ab tumulo suos deuocat et in castra | |
| Romana penetrat. ubi cum uasta desertaque omnia atque | 9.1 |
| eandem quam apud hostes foeditatem inuenisset, priusquam | |
| Uolscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis | |
| ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad | |
| urbem proximis itineribus pergit. | 5 |