| iam eo fama pugnae aduersae castrorumque desertorum | 4.40.1.1 |
| perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non pri- | |
| uato magis quam publico luctu, Fabiusque consul terrore urbi | 2.1 |
| quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites | |
| procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox | |
| cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem | |
| peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites, | 5 |
| et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant suos, | |
| procurreretur in uias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae | |
| prae gaudio decoris, obuiam agmini occurrerent, in suos quae- | |
| que simul corpore atque animo, uix prae gaudio compotes, | |
| effusae. tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem | 4.1 |
| dixerant, quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset, | |
| occasio uisa est per recens odium Semproni consulis reno- | |
| uandae in eos inuidiae. itaque aduocata contione cum | 5.1 |
| proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus, proditum | |
| deinde, quia illis impune fuerit, in Uolscis ab consule exerci- | |
| tum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede | |
| castra uociferati essent, C. Iunius, unus ex tribunis, Tem- | 6.1 |
| panium equitem uocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' | |
| inquit, 'quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem | |
| aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem | |
| aut ullo boni consulis functum officio; et tune ipse, uictis | 7.1 |
| legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxe- | |
| ris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra | |
| tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut | |
| miserit praesidium; postero denique die ecquid praesidii | 8.1 |
| usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute | |
| perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum | |
| inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites. haec | 9.1 |
| pro uirtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, | |
| dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi | |
| legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem | |
| exercitumque; uicti denique simus an uicerimus.' | 5 |