| aduersus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, | 4.41.1.1 |
| ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non cri- | |
| mine alieno laeta: quanta prudentia rei bellicae in C. | 2.1 |
| Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem | |
| esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem | |
| legeret. itaque ne ab se imperatoria consilia neu consu- | 3.1 |
| lares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis ani- | |
| mis atque ingeniis essent; sed quod uiderit referre posse. | |
| uidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem | 4.1 |
| in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana | |
| telaque hostium uersantem. postea se a conspectu suorum | 5.1 |
| ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noc- | |
| tem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenue- | |
| rat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. | |
| exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, uelut ipse in re | 6.1 |
| trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem | |
| seruandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; nec | 7.1 |
| Uolscorum meliores res esse credere quam populi Romani; | |
| fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precan- | |
| temque deinde ne se fessum labore ac uolneribus tenerent, | |
| cum ingenti laude non uirtutis magis quam moderationis | 5 |
| dimissum. cum haec agerentur, iam consul uia Labicana | 8.1 |
| ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia | |
| ab urbe exercitum adfectum proelio ac uia nocturna exce- | |
| pere. paulo post in urbem est ingressus consul, non ab | 9.1 |
| se magis enixe amouens culpam quam Tempanium meritis | |
| laudibus ferens. maestae ciuitati ab re male gesta et iratae | 10.1 |
| ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum | |
| pro consule ad Ueios fuerat, decem milibus aeris grauis | |
| damnatur. T. Quinctium collegam eius, quia et in Uolscis | 11.1 |
| consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas | |
| legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, | |
| totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam | |
| transferentem omnes tribus absoluerunt. profuisse ei Cin- | 12.1 |
| cinnati patris memoria dicitur, uenerabilis uiri, et exactae | |
| iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se, | |
| breui reliquo uitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad | |
| Cincinnatum paterentur. | 5 |