| plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium <M.> | 4.42.1.1 |
| Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro | |
| centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. | |
| senatus cum odio Semproni consulare nomen offenderet, | 2.1 |
| tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati | |
| sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Pa- | |
| pirius Mugillanus. principio statim anni L. Hortensius tri- | 3.1 |
| bunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. | |
| quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano | |
| orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter | |
| fortunam reprehendi posset, uexaret, aegre Hortensius pati, | 5 |
| temptationem eam credens esse perseuerantiae suae, nec | 4.1 |
| precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, | |
| sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum | 5.1 |
| conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens | |
| innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia um- | |
| bra consularem uirum delituisse; modo ad collegas: | 6.1 |
| 'uos autem, si reum perago, quid acturi estis? an | |
| erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?' | |
| cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi | 7.1 |
| Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi | |
| tollere aut uelle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, | |
| qui sibi parentis esset loco, non ualuissent, se uestem cum eo | 8.1 |
| mutaturos, tum Hortensius 'non uidebit' inquit, 'plebs | |
| Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil | |
| moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus | |
| esset militibus'. nec pietas quattuor tribunorum quam | 9.1 |
| Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter | |
| plebi patribusque gratius fuit. | |
| non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam uicto- | 10.1 |
| riam Uolscorum pro sua amplexi fuerant. |