| tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni | 4.44.1.1 |
| consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus | |
| tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sem- | |
| pronius Atratinus. hoc tribuno comitia quaestorum habente, | 2.1 |
| petentibusque inter aliquot plebeios filio <A.> Antisti tribuni | |
| plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potes- | |
| tas nec suffragatio horum ualuit quin quorum patres auosque | |
| consules uiderant eos nobilitate praeferrent. furere omnes | 3.1 |
| tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa | |
| suorum accensi. quidnam id rei esset? non suis bene- | 4.1 |
| ficiis, non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine, | |
| cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum milita- | |
| rem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum. | |
| non ualuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribu- | 5.1 |
| norum plebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis | |
| creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium | |
| comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri | |
| suos honore deiectos. itaque cum in ipsum, et innocentia | 6.1 |
| tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non | |
| posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, | |
| eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M. Canu- | |
| leio diem dixere. subinde ab iisdem tribunis mentio in | 7.1 |
| senatu de agris diuidendis inlata est, cui actioni semper acer- | |
| rime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut depo- | |
| sita causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseue- | |
| rantem sub iudicii tempus plebem offensurum. aduersae | 8.1 |
| inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae | |
| deesse, stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura | 9.1 |
| in trium gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, | |
| sed sibi inuidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempes- | |
| tatem forti animo; nec senatui tanti se ciuem aut quem- | |
| quam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum | 5 |
| fiat. nihilo demissiore animo, cum dies uenit causa ipse | 10.1 |
| pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitiga- | |
| rent plebem, quindecim milibus aeris damnatur. | |
| eodem anno Postumia uirgo Uestalis de incestu causam | 11.1 |
| dixit, crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoe- | |
| niorem ingeniumque liberius quam uirginem decet parum | |
| abhorrens. eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii | 12.1 |
| sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte | |
| potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, | |
| quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur. | |
| insequens annus tribunos militum consulari potestate | 13.1 |
| habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Trici- | |
| pitinum Sp. Nautium Rutulum, |