| annus, felicitate populi | 4.45.1.1 |
| Romani, periculo potius ingenti quam clade insignis. ser- | |
| uitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, | |
| populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem | |
| Capitoliumque armati occuparent. auertit nefanda consilia | 2.1 |
| Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas de- | |
| derunt. indicibus dena milia grauis aeris, quae tum diuitiae | |
| habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit. | |
| bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et nouos hostes | 3.1 |
| Labicanos consilia cum ueteribus iungere, haud incertis | |
| auctoribus Romam est allatum. Aequorum iam uelut anni- | 4.1 |
| uersariis armis adsueuerat ciuitas; Labicos legati missi cum | |
| responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum | |
| parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis nego- | |
| tium datum aduerterent animos ne quid noui tumultus | 5 |
| Labicis oreretur. | |
| ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, | 5.1 |
| inito magistratu, legati ab Tusculo uenerunt, L. Sergium | |
| Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci | |
| filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. nuntiabant | 6.1 |
| legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu | |
| depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse. | |
| tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto | 7.1 |
| ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res | |
| Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se | |
| quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam | |
| ignobilemque aspernari. cum parum decorum inter collegas | 8.1 |
| certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Seruilius 'quan- | |
| do nec ordinis huius ulla' inquit, 'nec rei publicae est uere- | |
| cundia, patria maiestas altercationem istam dirimet. filius | |
| meus extra sortem urbi praeerit. bellum utinam, qui adpe- | 5 |
| tunt, consideratius concordiusque quam cupiunt gerant'. |