| dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; | 4.46.1.1 |
| decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo | |
| tribuni ad bellum duxere. coepta inter eos in urbe certamina | 2.1 |
| cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; | |
| nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia uelle, | |
| sua imperia sola rata esse; contemnere in uicem et contem- | |
| ni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est | 3.1 |
| ut alternis diebus summam imperii haberent. quae cum | 4.1 |
| allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doc- | |
| tus, precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum | |
| damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut | |
| haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scri- | 5 |
| beret et arma pararet. nec falsus uates fuit. nam ductu | 5.1 |
| L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium | |
| castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad ual- | |
| lum, spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino im- | |
| petu Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in | 5 |
| ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique; castraque | 6.1 |
| eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex | |
| parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur. | |
| duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit | |
| Tusculum petiere: palati alii per agros passim multis itineri- | 7.1 |
| bus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam con- | |
| tenderunt. minus trepidationis fuit, quod euentus timori | 8.1 |
| hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respice- | |
| rent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum. ius- | 9.1 |
| suque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe | |
| tumultu, speculatores propere missi nuntiauere Tusculi | |
| duces exercitumque esse, hostem castra loco non mouisse. | |
| et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus con- | 10.1 |
| sulto dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in | |
| re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas | |
| erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum | |
| suspectum ante rem male gestam fuerat. magistro equitum | 11.1 |
| creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio | |
| suo—ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Seruilium | 12.1 |
| magistrum equitum eo anno fuisse scribunt—, nouo exercitu | |
| profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia | |
| passuum ab hoste locum castris cepit. |