| M. Aemilio C. Ualerio Potito consulibus bellum Aequi | 4.53.1.1 |
| parabant, Uolscis, quamquam non publico consilio capes- | |
| sentibus arma, uoluntariis mercede secutis militiam. ad | 2.1 |
| quorum famam hostium—iam enim in Latinum Hernicum- | |
| que transcenderant agrum—dilectum habentem Ualerium | |
| consulem M. Menenius tribunus plebis legis agrariae lator | |
| cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento | 5 |
| diceret, repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus | 3.1 |
| occupatam esse. ea ignominia accepta cum apud patres | 4.1 |
| inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante prae- | |
| paratis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem cau- | |
| sam resistendi collegae. itaque cum res diu ducta per alter- | 5.1 |
| cationem esset, consulibus deos hominesque testantibus | |
| quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam accep- | |
| tum esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui | |
| dilectum impediret, Menenio contra uociferante, si iniusti | 6.1 |
| domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui | |
| non facere, decreto interposito nouem tribuni sustulerunt | |
| certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia: C. Ualerio | 7.1 |
| consuli se, damnum aliamque coercitionem aduersus inter- | |
| cessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam | |
| inhibenti, auxilio futuros esse. hoc decreto consul armatus | 8.1 |
| cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu | |
| ceteri sacramento dixere. ductus exercitus ad Caruentanam | 9.1 |
| arcem, quamquam inuisus infestusque consuli erat, impigre | |
| primo statim aduentu deiectis qui in praesidio erant arcem | |
| recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi | |
| occasionem aperuere ad inuadendum. praedae ex adsiduis | 10.1 |
| populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, | |
| fuit aliquantum. uenditum sub hasta consul in aerarium | |
| redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae | |
| fore exercitum cum militiam non abnuisset. auctae inde | 11.1 |
| plebis ac militum in consulem irae. itaque cum ex senatus | |
| consulto urbem ouans introiret, alternis inconditi uersus | |
| militari licentia iactati quibus consul increpitus, Meneni | 12.1 |
| celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem | |
| tribuni fauor circumstantis populi plausuque et adsensu cum | |
| uocibus militum certaret. plusque ea res quam prope sol- | 13.1 |
| lemnis militum lasciuia in consulem curae patribus iniecit; | |
| et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos | |
| Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus. |