| creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus L. Furius | 4.54.1.1 |
| Medullinus iterum. non alias aegrius plebs tulit tribunicia | 2.1 |
| comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis | |
| comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeiis | |
| quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio, | |
| K. Fabio Ambusto, relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius | 3.1 |
| P. Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuuenibus | |
| praeferrentur. auctores fuisse tam liberi populo suffragii | 4.1 |
| Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum | |
| annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque | |
| rerum molem auidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfir- | 5.1 |
| massent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, | |
| quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, | |
| satis animi populo esset ad id quod tam diu uellent et per | |
| leges liceret. | 5 |
| pro ingenti itaque uictoria id fuit plebi, quaesturamque | 6.1 |
| eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus | |
| ad consulatum ac triumphos locus nouis hominibus uide- | |
| batur. patres contra non pro communicatis sed pro | 7.1 |
| amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos | |
| tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in | |
| possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio | |
| quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potesta- | 5 |
| tibus relinquantur. inritatis utriusque partis animis cum et | 8.1 |
| spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam cele- | |
| berrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis | |
| comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, | |
| tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua | 5 |
| essent: Icilii contra tribunos militum creandos dicere et | 9.1 |
| tandem aliquando impertiendos plebi honores. |