| sed nulla | 4.55.1.1 |
| erat consularis actio quam impediendo id quod petebant | |
| exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos | |
| praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicum- | |
| que adfertur. ad quod bellum ubi ex senatus consulto con- | 2.1 |
| sules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, | |
| sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. tres | 3.1 |
| erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter | |
| plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos | |
| adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc de- | |
| tinenda, nunc concienda plebs. nec dilectum consules nec | 4.1 |
| comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante | |
| deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem | |
| Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio | |
| erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse; | 5 |
| alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea | 5.1 |
| aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. ne- | |
| quiquam enim temptati ut tum denique desisterent impe- | |
| diendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati | |
| nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de | 5 |
| tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio | 6.1 |
| haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis refi- | |
| ceretur in annum tribunus plebis, haud dubie Icilios deno- | 7.1 |
| tante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere | |
| consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque | |
| omnium ordinum consensu apparari coeptum. consules | 8.1 |
| ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia | |
| habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa | |
| pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Car- | |
| uentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, | 5 |
| Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationes- | |
| que et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas. |