| Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent | 4.56.1.1 |
| comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere; nam- | 2.1 |
| que tribuni militum consulari potestate contra spem omnium | |
| tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus | |
| C. Seruilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius | 3.1 |
| eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum | |
| candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in qui- | |
| busdam insignium populum a plebeiis auertissent. Uolscos | 4.1 |
| deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu | |
| Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama | |
| adfertur summa ui ad bellum coortos; caput rerum Antiates | 5.1 |
| esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, | |
| castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos | |
| in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis | |
| praesidium passi essent. iam non exercitus modo armatos | 6.1 |
| sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo | |
| Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se | |
| captum Hernicis donasse. ad haec cum inflammarentur | 7.1 |
| animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum con- | |
| scribebatur. ita omnium populorum iuuentus Antium con- | |
| tracta castris positis hostem opperiebantur. quae ubi tu- | 8.1 |
| multu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, sena- | |
| tus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium | |
| erat, dictatorem dici iussit. quam rem aegre passos Iulium | 9.1 |
| Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem | |
| actam, cum primores patrum, nequiquam conquesti non | 10.1 |
| esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam | |
| tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea po- | |
| testate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, | |
| laeti discordia patrum, nihil esse in <se> iis auxilii dice- | 11.1 |
| rent, quibus non ciuium, non denique hominum numero | |
| essent: si quando promiscui honores, communicata res | 12.1 |
| publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia | |
| magistratuum inrita senatus consulta essent: interim patricii | 13.1 |
| soluti legum magistratuumque uiu<erent> uerecundia, per | |
| se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent. |