| haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli | 4.57.1.1 |
| in manibus esset, occupauerat cogitationes hominum, donec | 2.1 |
| ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi | |
| satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi | |
| a populo eripi honorem disseruere, tum Ahala Seruilius, | 3.1 |
| tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus | |
| sententiae fuerit—quem enim bonum ciuem secernere sua a | |
| publicis consilia?—, sed quia maluerit collegas sua sponte | |
| cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem | 5 |
| aduersus se implorari paterentur. tum quoque si res sineret, | 4.1 |
| libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis per- | |
| tinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspec- | |
| tent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem | |
| publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem | 5.1 |
| nocte proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus con- | |
| sulto, auctoritate se fore contentum. quo facto cum haud | 6.1 |
| immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore | |
| P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus | |
| exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque | |
| honos opportuniora interdum non cupientibus essent. bel- | 7.1 |
| lum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi | |
| ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum | |
| agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque | |
| in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia | 5 |
| compulsis nec defendentibus agros. dictator bello ita gesto | 8.1 |
| ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam | |
| gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit. | |
| tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium | 9.1 |
| habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum | |
| comitia edixerunt. tum uero grauior cura patribus incessit, | 10.1 |
| quippe cum prodi causam ab suis cernerent. itaque sicut | 11.1 |
| priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, | |
| etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum | |
| splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca | |
| obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. quattuor creati sunt, | 12.1 |
| omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. | |
| Ualerius Potitus Num. Fabius Uibulanus C. Seruilius Ahala, | |
| hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes, tum ob | |
| recentem fauorem unica moderatione partum. | 5 |