| eo anno quia tempus indutiarum cum Ueiente populo | 4.58.1.1 |
| exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus | |
| uenientibus ad finem legatio Ueientium obuia fuit. petiere | 2.1 |
| ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Ueios iretur. | |
| ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent | |
| Ueientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex in- | |
| commodo alieno sua occasio peteretur. et in Uolscis accepta | 3.1 |
| clades amisso Uerrugine praesidio; ubi tantum in tempore | |
| fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a | |
| Uolscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, | |
| ad id uenerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede | 5 |
| palati ad praedandum hostes opprimerentur. tarditatis causa | 4.1 |
| <non> in senatu magis fuit quam tribunis qui, quia summa | |
| ui restari nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla uirtute | |
| superari humanarum uirium modum. fortissimi milites non | 5.1 |
| tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere. | |
| insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio | 6.1 |
| Ambusto L. Ualerio Potito tribunis militum consulari potes- | |
| tate, Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis | |
| senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere | 7.1 |
| urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset re- | |
| sponderi iussit. id patres aegre passi decreuere ut tribuni | 8.1 |
| militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad | |
| populum ferrent. quod ubi primo promulgatum est, fremere | 9.1 |
| iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse; modo duo | |
| praesidia occidione occisa, <cetera> cum periculo retineri; | |
| nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam | 10.1 |
| paeniteat laboris, nouum bellum cum finitimo populo et | |
| potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus. | |
| haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt; | 11.1 |
| maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de | 12.1 |
| industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici; | |
| eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium | |
| memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii | |
| libere ferendi consilia agitet. prensantesque ueteranos sti- | 13.1 |
| pendia cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid | |
| iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda, | |
| quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogi- | |
| tantes]? haec cum in sermonibus contionibusque interdum | 14.1 |
| agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur | |
| tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset anti- | |
| quari apparebat. |