| interim tribunos militum in Uolscum agrum ducere exer- | 4.59.1.1 |
| citum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tri- | 2.1 |
| buni, postquam nullo loco castra Uolscorum esse nec commis- | |
| suros se proelio apparuit, tripertito ad deuastandos fines dis- | |
| cessere. Ualerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacum- | 3.1 |
| que incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent | |
| Uolscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppug- | |
| nandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quae | 4.1 |
| nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. ab ea parte | |
| Fabius oppugnationem ostendit; circummissae quattuor co- | 5.1 |
| hortes cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem | |
| cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti | |
| clamore ac tumultu moenia inuasere. ad quem tumultum | 6.1 |
| obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur | |
| locum dedere scalas admouendi, plenaque hostium cuncta | |
| erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, | |
| armatorum atque inermium fuit. cogebantur itaque uicti, | 7.1 |
| quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronun- | |
| tiatum repente ne quis praeter armatos uiolaretur, reliquam | |
| omnem multitudinem uoluntariam exuit armis, quorum ad duo | |
| milia et quingenti uiui capiuntur. a cetera praeda Fabius | 8.1 |
| militem abstinuit, donec collegae uenirent, ab illis quoque | 9.1 |
| exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Uolscos | |
| a praesidio eius loci auertissent. qui ubi uenerunt, oppidum | 10.1 |
| uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque | |
| primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit. | |
| additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in | 11.1 |
| multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribu- | |
| norumue decerneret senatus, ut stipendium miles de publico | |
| acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo | |
| munere esset. | 5 |