| nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. | 4.60.1.1 |
| concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium | |
| manus et patres uere appellatos, effectum esse fatentibus | |
| ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam uirium | |
| superesset, corpori aut sanguini suo parceret. cum com- | 2.1 |
| moditas iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo | |
| tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae | |
| esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis | |
| plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, | 5 |
| id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam | |
| rei. tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concor- | 3.1 |
| diaeque soli expertes, negare, tam id laetum patribus nec | |
| prosperum <ciuibus> uniuersis fore quam ipsi crederent; | |
| consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. | |
| unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo | 4.1 |
| indicto? ex alieno igitur aliis largitos; neque id etiamsi | |
| ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia | |
| essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militas- | |
| sent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in | 5 |
| aliorum facere. his uocibus mouerunt partem plebis; | 5.1 |
| postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni auxilio | |
| se futuros si quis in militare stipendium tributum non con- | |
| tulisset. patres bene coeptam rem perseueranter tueri; | 6.1 |
| conferre ipsi primi; et quia nondum argentum signatum | |
| erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes | |
| speciosam etiam conlationem faciebant. cum senatus | 7.1 |
| summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium | |
| amici, ex composito conferre incipiunt. quos cum et a pa- | 8.1 |
| tribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues | |
| conspici uolgus hominum uidit, repente, spreto tribunicio | |
| auxilio, certamen conferendi est ortum. et lege perlata de | 9.1 |
| indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uolun- | |
| tarium noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere. |