| fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinc- | 4.61.1.1 |
| tius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. | |
| Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. ab | 2.1 |
| iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsi- | |
| dionis cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae | |
| frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico | |
| gentis uniuersae tuendi Ueientes essent. ea oppugnatio | 3.1 |
| segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque | |
| ad Uolscum auocata bellum. tribunos militum consulari | 4.1 |
| potestate is annus habuit C. Ualerium Potitum tertium M'. | |
| Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cor- | |
| nelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutu- | |
| lum iterum. cum Uolscis inter Ferentinum atque Ecetram | 5.1 |
| signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae | |
| fuit. Artena inde, Uolscorum oppidum, ab tribunis obsideri | 6.1 |
| coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in ur- | |
| bem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeter- | |
| que arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus | |
| armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mor- | 7.1 |
| tales. arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat, | |
| quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat | |
| deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur | |
| in arcem conuecto; taedioque recessum inde foret ni seruus | 8.1 |
| arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum | |
| accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera | |
| multitudo repentino pauore oppressa in deditionem uenit. | |
| diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Uolscis, | 9.1 |
| omnisque uis Romana Ueios conuersa est. proditori praeter | 10.1 |
| libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Ser- | |
| uius Romanus uocitatus. sunt qui Artenam Ueientium, non | |
| Uolscorum fuisse credant. praebet errorem quod eiusdem | 11.1 |
| nominis urbs inter Caere atque Ueios fuit; sed eam reges | |
| Romani deleuere, Caeretumque, non Ueientium fuerat; | |
| altera haec nomine eodem in Uolsco agro fuit, cuius ex- | |
| cidium est dictum. | 5 |