| pace alibi parta Romani Ueiique in armis erant tanta ira | 5.1.1.1 |
| odioque ut uictis finem adesse appareret. comitia utriusque | |
| populi longe diuersa ratione facta sunt. Romani auxere | 2.1 |
| tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, | |
| quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercus iterum | |
| L. Ualerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinc- | |
| tilius Uarus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camil- | 5 |
| lus M. Postumius Albinus. Ueientes contra taedio annuae | 3.1 |
| ambitionis quae interdum discordiarum causa erat, regem | |
| creauere. offendit ea res populorum Etruriae animos, non | |
| maiore odio regni quam ipsius regis. grauis iam is antea | 4.1 |
| genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum | |
| quos intermitti nefas est uiolenter diremisset, cum ob iram | 5.1 |
| repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos | |
| ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui | |
| erant, ex medio ludicro repente abduxit. gens itaque ante | 6.1 |
| omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte | |
| colendi eas, auxilium Ueientibus negandum donec sub rege | |
| essent decreuit; cuius decreti suppressa fama est Ueiis | 7.1 |
| propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, | |
| pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habe- | |
| bat. Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen | 8.1 |
| quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita munie- | 9.1 |
| bant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra | |
| oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spec- | |
| tans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur. |