| cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione | 5.2.1.1 |
| quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua | |
| militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando | |
| continuare bellum. quod postquam tribunis plebis, iam diu | 2.1 |
| nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est alla- | |
| tum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc | 3.1 |
| illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec | |
| se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore. ue- | 4.1 |
| nisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam | |
| ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem | |
| aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas. | |
| quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam | 5.1 |
| profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam | |
| iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de | |
| commodis eorum posset. uexari praeterea et subigi multo | 6.1 |
| acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis | |
| agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem | 7.1 |
| Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum, | |
| sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium | |
| bellorum terra marique sit quies arma deponentem. hoc | 8.1 |
| neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam | |
| superbos illos consules neque triste dictatoris imperium | |
| neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut per- | |
| ennem militiam facerent [quod tribuni militum in plebe | 5 |
| Romana regnum exercerent]. quidnam illi consules dicta- | 9.1 |
| toresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam | |
| saeuam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. | |
| non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli | |
| plebeio. antea trina loca cum contentione summa patricios | 10.1 |
| explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda | |
| ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, | 11.1 |
| si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non | |
| seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci | |
| oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac | 12.1 |
| coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magis- | |
| tratus. | |
| haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem | 13.1 |
| nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias | |
| seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta | |
| certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante | 14.1 |
| fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribu- | |
| niciae potestatis dissoluendae. |