| is tum iam non promptus | 5.3.1.1 |
| ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem | |
| habuit: 'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni | 2.1 |
| plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores | |
| fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; et | 3.1 |
| cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, | |
| tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est | |
| sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor. an | 4.1 |
| est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte | |
| aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in | |
| plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos | |
| plebis offensos ac concitatos esse? quid illos aliud aut tum | 5.1 |
| timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam | |
| ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis | |
| rentur esse? sic hercule, tamquam artifices improbi, opus | 6.1 |
| quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica | |
| uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur. | |
| utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum | 7.1 |
| militantium aduersarii estis an causam agitis? nisi forte | |
| hoc dicitis: 'quidquid patres faciunt displicet, siue illud | |
| pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis | 8.1 |
| suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse | |
| pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum | |
| censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne | |
| nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec | 5 |
| plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. quanto | 9.1 |
| tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani | |
| esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere | |
| potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? | |
| quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit | 10.1 |
| maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse? |