| atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo | 5.4.1.1 |
| abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile | |
| solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc | |
| de ipsa condicione dicere militantium libet; quam ora- | 2.1 |
| tionem non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, | |
| ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in | |
| qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset, | |
| aduersariorum certe orationibus contentus essem. negabant | 3.1 |
| nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. | |
| quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid | |
| noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro | |
| portione iniungi? nusquam nec opera sine emolumento | 4.1 |
| nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor | |
| uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se | |
| naturali sunt iuncta. moleste antea ferebat miles se suo | 5.1 |
| sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem par- | |
| tem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi mili- | |
| tiaeque se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui sibi rem | 6.1 |
| publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur | |
| animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis im- | |
| pensa non est, paulo diutius abesse. an si ad calculos eum | 7.1 |
| res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes, | |
| annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri | |
| solidum te stipendium accipere?' inuitus in hac parte | 8.1 |
| orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mer- | |
| cennario milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere | |
| uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum | |
| censemus. aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro | 9.1 |
| dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. | |
| perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante absce- | 10.1 |
| dimus quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. | |
| si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam | |
| imponere debuit. decem quondam annos urbs oppugnata | 11.1 |
| est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab | |
| domo? quot terras, quot maria distans? nos intra uicesi- | 12.1 |
| mum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam | |
| oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa | |
| belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad | |
| perseuerandum stimulet. septiens rebellarunt; in pace | 13.1 |
| nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati | |
| sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros | |
| ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis impiae | 14.1 |
| legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos con- | |
| citare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes | |
| legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent. |