| cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? | 5.5.1.1 |
| si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro | |
| uos, mouent? operibus ingentibus saepta urbs est quibus | 2.1 |
| intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta | |
| euastata sunt bello; si reducimus exercitum, quis est qui | 3.1 |
| dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam | |
| necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint | |
| agrum nostrum inuasuros? non differimus igitur bellum | |
| isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. quid? | 4.1 |
| illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni | |
| plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum | |
| repente uolunt, quale est? uallum fossamque, ingentis | 5.1 |
| utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo | |
| pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; muni- | |
| tiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes | |
| si qua auxilia ueniant, opposuere; quid turres, quid | 6.1 |
| uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium appa- | |
| ratum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad | |
| finem iam operis tandem peruentum, relinquendane haec | |
| censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his insti- | 5 |
| tuendis exsudetur labor? quanto est minus opera tueri | 7.1 |
| facta et instare ac perseuerare defungique cura? breuis | |
| enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per | |
| intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram | |
| facimus. loquor de operae et de temporis iactura; quid? | 8.1 |
| periculi, quod differendo bello adimus, num obliuisci nos | |
| haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis | |
| patiuntur? ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant | 9.1 |
| missuros; quantum in illis est, capere Ueios licet. quis est | |
| qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea | |
| fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque | 10.1 |
| legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex | |
| creatus Ueiis, mutari spatio interposito possit uel consensu | |
| ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, uel ipsius uolun- | |
| tate regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit? | 5 |
| uidete, quot res, quam inutiles sequantur illam uiam con- | 11.1 |
| silii, iactura operum tanto labore factorum, uastatio immi- | |
| nens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Ueiente con- | |
| citatum. haec sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule | 12.1 |
| dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus | |
| extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis aut | |
| potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum | |
| efficiat. | 5 |