| si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad dis- | 5.6.1.1 |
| ciplinam certe militiae plurimum intererat, insuescere mili- | |
| tem nostrum non solum parata uictoria frui, sed si etiam res | |
| lentior sit, pati taedium et quamuis serae spei exitum exspec- | 2.1 |
| tare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri | |
| nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum | |
| circumspicere. obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas | 3.1 |
| homines per niues ac pruinas in montes siluasque rapit: belli | |
| necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel | |
| lusus ac uoluptas elicere solet? adeone effeminata corpora | 4.1 |
| militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut | |
| hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non pos- | |
| sint? ut, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis | |
| et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non frigora | 5 |
| pati possint? erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, | 5.1 |
| contendantque et animis et corporibus suis uirilem patien- | |
| tiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere | |
| posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse | |
| tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra | 5 |
| nec in tectis maiores suos creasse. haec uirtute militum | 6.1 |
| uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Ueios | |
| tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad | |
| alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. an | 7.1 |
| mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, | |
| utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent | |
| cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinue- | |
| rit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis | 8.1 |
| nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae | |
| oppugnationis, non uis hiemis ab urbe circumsessa semel | |
| amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam | |
| nouerit, nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat? | 5 |
| quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in | 9.1 |
| obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque muni- | |
| tionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus | |
| ipsum uincit atque expugnat,—sicut Ueios expugnabit, nisi | 10.1 |
| auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae inuenerint | |
| praesidia Ueientes quae nequiquam in Etruria quaerunt. | |
| an est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contin- | 11.1 |
| gere possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, | |
| deinde uelut ex contagione castra impleantur? at hercule | 12.1 |
| apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non | |
| denique regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata | |
| auxilia ab Etruscis inritauerint animos; morietur enim ex- | 13.1 |
| templo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere | |
| ea licebit quae apud uos impune dicuntur. fustuarium | 14.1 |
| meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores | |
| signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri | |
| militi sed uniuersis exercitibus palam in contione audiuntur; | |
| adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae | 15.1 |
| patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis, Quirites, | |
| audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea | |
| scelera latere sinitis. reliquum est ut quae hic uociferan- | 16.1 |
| tur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus cor- | |
| rumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea | 17.1 |
| demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, | |
| non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non | |
| disciplinam uereri militiae.' |