| par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, | 5.7.1.1 |
| cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas | |
| apud Ueios et superiorem Appium in causa et concordiam | |
| ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius | |
| Ueios fecit. nam cum agger promotus ad urbem uineaeque | 2.1 |
| tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera in- | |
| terdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta | |
| repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes | |
| coniecit, horaeque momento simul aggerem ac uineas, tam | 3.1 |
| longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mor- | |
| tales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. | |
| quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, se- | 4.1 |
| natui curam metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in | |
| urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis uelut ab | |
| se uictae rei publicae insultarent, cum repente quibus census | 5.1 |
| equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius | |
| inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate, | |
| equis se suis stipendia facturos promittunt. quibus cum | 6.1 |
| amplissimis uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque | |
| ea forum atque urbem peruasisset, subito ad curiam concur- | |
| sus fit plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei | 7.1 |
| publicae extra ordinem polliceri, seu Ueios seu quo alio | |
| ducere uelint; si Ueios ducti sint, negant se inde prius | |
| quam capta urbe hostium redituros esse. tum uero iam | 8.1 |
| superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, | |
| sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque | 9.1 |
| aut in curiam uocati quibus responsum daretur, aut limine | |
| curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore | |
| loco ad multitudinem in comitio stantem uoce manibusque | |
| significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et | 10.1 |
| inuictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, | |
| laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, uictam esse | |
| fateri comitatem benignitatemque senatus. certatim patri- | 11.1 |
| bus plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in | |
| curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni | |
| militares contione aduocata peditibus equitibusque gratias | 12.1 |
| agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent se- | |
| natum fore; placere autem omnibus his uoluntariam extra | |
| ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus | |
| numerus aeris est adsignatus. tum primum equis suis | 13.1 |
| merere equites coeperunt. uoluntarius ductus exercitus | |
| Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam | |
| instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea sub- | |
| uehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum | 5 |
| deesset. |