| insequens annus tribunos militum consulari potestate | 5.8.1.1 |
| habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uer- | |
| ginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium | |
| iterum. his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum | 2.1 |
| intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus mili- | |
| tum et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente | |
| portarum custodibus oppressum est. minus militum periit, | 3.1 |
| quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros | |
| uicinasque urbes negotiabantur. nec Ueiis melius gesta | 4.1 |
| res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; | |
| nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus | |
| hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu re- | |
| pentino Capenatium atque Faliscorum. hi duo Etruriae | 5.1 |
| populi, quia proximi regione erant, deuictis Ueiis bello quo- | |
| que Romano se proximos fore credentes, Falisci propria | 6.1 |
| etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immis- | |
| cuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter | |
| se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere. | |
| forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat | 7.1 |
| castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etru- | |
| riam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani | |
| crediderant. eadem opinio Ueientes in urbe concitauit. | |
| ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; con- | 8.1 |
| cursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec | |
| Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis muni- | |
| mentis arcere uim ac tueri se ab exteriore poterant hoste. | |
| una spes erat, si ex maioribus castris subueniretur, ut di- | 9.1 |
| uersae legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae | |
| contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris | |
| praeerat Uerginius, priuatim Sergio inuisus infestusque. is | 10.1 |
| cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, | |
| utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, | |
| si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. | |
| huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne | 11.1 |
| quam opem ab inimico uideretur petisse, uinci ab hoste | |
| quam uincere per ciuem maluit. diu in medio caesi milites; | 12.1 |
| postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra, | |
| pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi | |
| cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Uerginium | |
| ex castris, interea praeesse legatos placuit. acta deinde in | 13.1 |
| senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci | |
| rei publicae, <plerique> huic atque illi ut quosque studium | |
| priuatim aut gratia occupauerat adsunt. |